monumenta.ch > Plinius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 27
{IV} Romae quidem multitudo operum et iam obliteratio ac magis officiorum negotiorumque acervi omnes a contemplatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus imperator in operibus Pacis suae dicavit antiquorum dignam fama.